Bibliographic information published by Die Deutsche Bihliothek Die Deutsche Bibliothek lists this publication in the Deutsche Nationalbibliografie; detailed bibliographic data is available in the Internet at http://dnb.ddb.de.
PRAEFATIO Tres uiri docti usque ad nostra tempora opera omnia Vrrgilii Maronis grammatici ediderunt: A. Mai in Classicorum auctorum tom. V (Romae 1833; editio altera emendata Romae 1871 apparuit); I. Huemer (Lipsiae 1886); G. Polara (Neapoli 1979); D. Tardi (Paris. 1928) solas epitomas edidit. Editiones identidem meliores factae sunt; plures codices inuenti sunt et plurimi uiri docti de origine, de lingua, de fontibus Vrrgilianis tractauerunt. Nolo hie haec omnia citare; in praefatione uel apparatibus editionis eorum tantum operum mentionem facio, quibus ad textum constituendum usus sum. V. Law, Wisdom, Authority and Grammar in the Seventh Century (Cantabrigiae 1995) p. 118 n. 11 hos codices notat, quos Polara ignorauit: Ba, Mo, partem codicis V, X. Sed. X saec. XV. scriptus erroribus plenus est et ceteri non nisi fragmenta parua continent; hi codices recens inuenti causam nouae editionis curandae non afferunt. Editio Polarae omnino bona est; textus paucis locis corrigendus et translatio optima est; codices adhibiti summa cum cura descripti sunt. Sed cum multos abhinc annos omnes codices Virgilianos contulissem, in apparatu critico Polarae plurimos errores et omissiones uidi. Virgilius difficillimus auctor est, et nisi nouerimus, quid codices re uera praebeant, numquam eum intellegemus. Haec editio instar est testamenti Bernardi Bischoff, qui abhinc plus uiginti annos arcam mihi plenam adnotationum, collationum, imaginum photographicarum codicum Vrrgilii concedens ita me maesta uoce adlo-
x
PRAEFATIO
cutus est: ,,Mein ganzes Leben babe ich Material gesammelt, um den Virgilius herauszugeben. lch sehe jetzt,